라틴어 문장 검색

nam Vergilium ita reliquisse confirmant 'velati limo'. limus autem est vestis, qua ab umbilico usque ad pedes prope teguntur pudenda poparum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1209)
quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:4)
non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:9)
mihi trama figurae sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?
(페르시우스, 풍자, satire 655)
armat bipenni Tyndaris dextram furens, qualisque ad aras colla taurorum popa designat oculis antequam ferro petat, sic huc et illuc impiam librat manum.
(세네카, 아가멤논 16:23)
siue in finitimo gemuit stans noctua tigno, seu uoluit tangi parca lucerna mero, illa dies hornis caedem denuntiat agnis, succinctique calent ad noua lucra popae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 333)
Non vectos Minyas loquente silva dicam Phasiaco stetisse portu, forma percita cum ducis Pelasgi molliret rabidos virago tauros, nec tum territa, cum suus colonus post anguis domiti satos molares armatas tremebundus inter herbas florere in segetem stuperet hostem et pugnantibus hinc et hinc aristis supra belliferas madere glaebas culmosos viridi cruore fratres.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem14)
sic fortes Minyas subito cum funere Tiphys destituit, non arma sequi, non ferre videtur remus aquas, ipsique minus iam ducere venti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권108)

SEARCH

MENU NAVIGATION